1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. 2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. 3 Videns autem quia placeret Judaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. 4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. 5 Et […]
Acts Chapter 11 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3 dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: 5 Ego eram in civitate Joppe […]
Acts Chapter 10 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. 3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. 4 At ille intuens eum, […]
Acts Chapter 9 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, 2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. 3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo. 4 […]
Acts Chapter 8 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. 4 Igitur […]