Hebrews Chapter 6 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version

1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, 2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni. 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. 4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et […]