1 Angelo Ephesi ecclesiae scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces:
3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
5 Memor esto itaque unde excideris: et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.
6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.
8 Et angelo Smyrnae ecclesiae scribe: Haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:
9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
10 Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
12 Et angelo Pergami ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam:
13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.
14 Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari:
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.
16 Similiter poenitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
18 Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco:
19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
21 Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret: et non vult poenitere a fornicatione sua.
22 Ecce mittam eam in lectum: et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint.
23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
24 et ceteris qui Thyatirae estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus:
25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam.
26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
28 sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam.
29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.