1 Dico autem: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre:
3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et haeres per Deum.
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis.
13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea
14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
17 AEmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
18 Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos.
19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
24 quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar:
25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
26 Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra.
27 Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.
30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.
31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.