1 Factum est autem, cum turbae irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. 4 […]
Luke Chapter 4 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. 3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. 4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum […]
Luke Chapter 3 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. 3 Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae […]
Luke Chapter 2 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. 2 Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino: 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo […]
Luke Chapter 1 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum: 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. 5 Fuit […]