1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: 2 quae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. 3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. 4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes […]
Genesis Chapter 24 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. 2 Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum, 3 ut adjurem te per Dominum Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito: 4 sed […]
Genesis Chapter 23 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis. 2 Et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. 3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: 4 Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum […]
Genesis Chapter 22 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. 2 Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. 3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens […]
Genesis Chapter 21 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est. 2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. 3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: 4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus, 5 cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, […]