1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis AEgypti, et pistor, domino suo. 2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus), 3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. 4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et […]
Genesis Chapter 39 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Igitur Joseph ductus est in AEgyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. 2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, 3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi […]
Genesis Chapter 38 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. 2 Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. 3 Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. 4 Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan. 5 Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; […]
Genesis Chapter 37 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. 2 Et hae sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. 3 Israel autem diligebat Joseph super omnes […]
Genesis Chapter 36 | Biblia Sacra Vulgata | Latin Vulgate Biblical Version
1 Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei: 3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth. 4 Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: 5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati […]